• Transcribe
  • Translate

Vaticinia, seu, Praedictiones illustrium virorum, 1600

More information
  • digital collection
  • archival collection guide
  • transcription tips
 
Saving...
DECLARAT. ROTAE. 13 IX. Sub vmbra thiarae elucescet Sol, & tunc mitis corde, & iustus culminabit in medio Ecclesiae. X. Cum Draco fuerit exaltatus, super arcem Tyberis, multa mira bilia, & multae subuersiones, videbuntur in mundo. XI. Aquilae a turre progrediens, coronam suam plantabit in Vaticano, vt sues pinguescant in pascusi Ecclesiae. XII. Vt Lilium Conuallium dans odorem suauitatis, erigetur sub floribus. XIII. Sub Sirena conturbabitur mundus, & Hispania damnificabitur, ex illo, qui suis periciem praeparauit. XIIII. Ex Aphrica orietur frumentum, quo ouile Christi pinguesces, in ecclesia Dei exaltabitur. XV. Celsitudinis tuae fructum comedent oues Petri, dum eris in medio ecclesiae. XVI. Vrsus pascet oues, & agnos, cum nauicula Petri fluctuabitur in Albulis. ANNOTATIO. IN has Rota B. Iudoci incipiente a Marcello II. reperies Lector numerari XVI. Pont.a BB. vero Ioanne, ac Aegidio XIII. solummodo; nec tibi erit mirum, quia vt cognouerunt patres isti, ita significarunt nobis, nec omnia Deus ipse alicui, preterquam filio suo vnigenito voluit reuelare. D
 
Early Manuscripts