• Transcribe
  • Translate

Vaticinia, seu, Praedictiones illustrium virorum, 1600

More information
  • digital collection
  • archival collection guide
  • transcription tips
 
Saving...
DECLARATIONES ROTAE. 16 turres huiuſmodi poteſt interpretari, viros egregios fore, quos in Patrum ampliſsimorum ordinem legit, numero grandi, vitae integritate, rerum gerendarum prudentia preſtantes, & virtutum omni genere cumulatiſsimos. IX. Circunfulſit veluti ſol nitidus Vrbanus VII. ſub mitra, ſeu diademate Pontificali, dum eius admiranda integritas, ac vitae innocentia, cunctis exemplo fuit. Potiſsimum vero, cum ad ſupremum apicem euectus, & Pontifex Max. declaratus, conſpicuum ſe ſe exhibuit, & radiauit omni candore, morum venuſtate, & ad bonum propenſa voluntate; ut omnibus videre, viſum eſt, nouum ſolem in orbe, ac vrbe emicantem, & ſibreui extremum ſspiritum effudit. Corde mitis, ac placidus, vti pater innuens, Chriſtianam rempublicam ſe gubernaturum, Vrbanus appellari voluit. Quod nomen ab Vrbanitate dictum ſelegit, vt ſaepius (dicebat) in mentem ſibi veniret propoſitum, quod obfirmate praefiniuerat. X. Non ſemel dictum eſt, Draconem in inſigne deferri a Boncompagnia progenie, ex qua Gregorium XIII.ortum vidimus. In eius Pontificatu, ab eo geſta praeclariſſime numerantur plura, quae ſymmetriam retinent, cum diuturnitate, qua in Apoftolico ſolio ſedit. At cum in ipſius vita dicentur, quam ſine cunctatione euulgabitur, ea conſulto tacita relinquam. Praetereo inſuper, quod in Secunda Parte, quam huiclibro, & Abbatis Ioachini praedictionibus addere curabimus, non pauca comemorantur, vna cum reliquis, quae idem Abbas enunciauit Gallis, Flandris, Alemanis, Sarmatis, & Italis. A equo animo igitur lectores ferte, quouſque lucubrationes illae promulgantur, quibus curioſitati veſtrae, facietis ſatis. XIII. Poetae fabulantur Parthenopem, vnam Sirenum maris Mediterranei, ſe in eo praecipitaſſe, & ciuitati (quae nunc Nea polis
 
Early Manuscripts