• Transcribe
  • Translate

Vaticinia, seu, Praedictiones illustrium virorum, 1600

More information
  • digital collection
  • archival collection guide
  • transcription tips
 
Saving...
DECLARATIONES ROTAE XXIII Biceps animal erit pax, non quasi pax, laetitia mea in cordibus iubilantium. XXIIII Turris fortitudinis in defensionem piorum longum annum videbit maxima. XXV Roma aspera in maxima liberalitate dicet Alleluia perbreue tempus. XXVI Post hos veniet bellua maxima cornibus armata, sub qua dicent vel vel, &iterum vel. DECLARATIONES ROTAE PRIMVM Lunam terrae viciniorem esse cuncti afferunt, quam multiplicem habent in suo insigne Piccolhominei Senenses, ex quibus Pius Secundus ortum habet. Cumq. eam altiorem fieri dicitur, ipsum ad Pontificatum promoueri metonymia oftenditur, Maxima poluit prudentia penes Imperatorem, cuius a secretis extitit, & in apparatu bellico aduersus Turcam decedit. II. Veneta ciuitas, quae in vexillario stemmate Leonem, animal rugiens portat, Pauli I I. fuit patria. Hic aspectu procero fupra modum venerabiliq. ac decoro conspiciebatur. Et statim, vbi magistratum supremum inijt multos curiae officiales exauctorauit. Parum dilectus, ex apoplexia spiritum vltimum effaluit. III. Sixtus IIII. D. Francisci affecla, & per totam Italiam doctrina fami-
 
Early Manuscripts