• Transcribe
  • Translate

Vaticinia, seu, Praedictiones illustrium virorum, 1600

More information
  • digital collection
  • archival collection guide
  • transcription tips
 
Saving...
DECLAR. ROTAE men eius Mediceum, inde habetur, cum ipsum daturum Medicinam intelligimus. Multa insuper ornauit, multorumve animas acquisuit Deo, media reformatione Concilij. XVI. Dissimiles hi colores, funt crocus, & rubeus, quibus Pij V. insigne gentillium completur. Vel funt albus, & niger quos inter D. Dominici Fratres olim induit. Haec Sylua, ipse inquam, Buschi Lombardiae oppidi natus, asperitatem parturiit, dum Turcae, ac Nouatoribus restitit, sanctionesque Concilij, vt seruarentur incumbuit. Haec fuerunt incausa, vt eo viuente laetaremur, & ipsum mortuum defleamus. XVII. Qua re Draconis nomen Gregorio XIII. conuenire dicatur, explicatione non eget. Cito praenunciat eum descessurum: non quod, in affectata aetate, non decesserit; sed quia inopinanter. Inuitus grauia sustinuit, cum multifariam & vbi uis gentium, Ecclesia ipso Pontifice, vexationes habuerit, cito exiit, quia primo die conclauis vnanimiter eligitur. XVIII. Dum tiara sacra inaugurabatur Sixtus V. expectatione rerum grauissimarum vertit omnium in se oculos, multiq. laetitiae signa deder. Magna fecit, quorum nultis probi gaudio funt affect. Congregatio illa magna, grauisque vicissitudo, apud Gallos reperitur, nisi tame asserere velimus, eum enuentum fuisse, dum apud Polonos, Rex fuit electus. XIX. Leone Vrbanus ostenditur, cum Romae fit ortus, quae Vrbs coelesti Leonis signo, pene tota fubiacent, ab eoq. respicitur influxibus. Dulcedinem ipse peperit, cum homines admodum de illius regimine optime sperabant. Perpessus est ardua, eo breui tempore quo fedit, ob penuriam, exules, &
 
Early Manuscripts