• Transcribe
  • Translate

Vaticinia, seu, Praedictiones illustrium virorum, 1600

More information
  • digital collection
  • archival collection guide
  • transcription tips
 
Saving...
DICHIAR. DELLA RVOTA. 29 les, & alia multa laboriosa efficaci studio absoluenda. Manus Dei, cum illo fuit, dum sancte moriendo, sanctitatis etiam fue laudem mundo reliquit. XX. Color glaucus, penes Homerum, & Virgilium, sapientiam iu dicat: ceruleus uero, uel aethereus ab aethere dictus, apud Priscos, celestis uirtutis ac spiritus aetherei fuit symbolum, ficut moeroris niger. Modo, cum glaucum, ceruleum 'ue in nigrum, conuerti dicitur, docemur, sapientiam, discursus optimos, spiritusve, quibus Gregorius, se ad celum frequen ter extollebat, ob continuas infirmitates (que illius uitam iam terminarunt) in dolore uerti debere. Hoc tempore, nu merosus erit hominum obitus, multique decedent, uti experimur in uariis Italiae partibus, peiora timentes. Ignes in aere, conspecti sunt scimus in nocte sancte Parasceues. XXI. Nucem fore aborem illam sumus, cuius in praesentiarum sit mentio: quamque gerit in insigne gentilio Innocentius IX. Parua nominatur, cum maiorum suorum nobilitatem, uel stemmata, ipse non agnoscat. Eam sub infert asperam, quia corticem, folia, & fructus, magis rigidos, quam lenes producit. Vnde fui, arborem huiusmodi sibi assumpserint, multi sciunt; cum eius Patres, non Fachinetti, sed ij a Nuce appellarentur. Cumq. Osanha gaudium significet, hoc Pontif. in folio Petri collocato, a multis dicitur, ut palam enuncient, quam iucunde ista uiderint. At si communiori sensu, illa voce vtimur, petimus, ut prasto sit, aerumnis prospicere, quae hominibus, moleste impendent. Reliqua effectus ostendent, quae futura dicuntur. XXII. Legatur hic etiam declaratio Clementis VIII. eadem quae in superioribus, vt in Rota B. Iudochi. H Rvota
 
Early Manuscripts