• Transcribe
  • Translate

De opificio Dei and De ira Dei

Page 18

More information
  • digital collection
  • archival collection guide
  • transcription tips
 
Saving...
ANIMADVERTI SAEPE DONATE PLU/rimos id existimare: quod et nonnulli philosphorum putaverunt non irasci deum: quoniam vel benefica sit tantum modo natura divina: neque cinquam nocere praestantissimae atque optimae conveniat potestati: vel certe nihil curet omnino: ut neque ex beneficentia eius quodam boni perveniat ad nos: neque ex maleficentia eius quincquam mali. Quorum error quia maximus est: et ad evertendum vitae humanae statum spectat coarguendus edt a nobis [.] ne et ipse fallaris impulsus auctoritate hominum qui se putant esse sapientes. Nec tamen nos arrogantes sumus ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur. Sed doctrinam dei sequimur qui forre solus potest et revelare secreta
 
Early Manuscripts